- MYRTUS
- MYRTUSarboris nomen, quoe in Euiopae citeriorei caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Circeiis, in Elpenoris tumulo, visa tradidtur, Plin. l. 15. c. 29. Fuitque, ubi nunc Roma est, antequam Roma conderetur. Quippe ita traditur: myrteâ verbenâ Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos: in eo loco, qui nunc signa Veneris Cloacina habet; Ibid. Adhibita autem illa, quod Veneri, coniunctionis praesidi, fuit dicata, unde huic nomen Myrtia, quod postea in Murtiam abiit, teste Pliniô loc. cit. et Plut. quaest. Rom. 20. Hinc voluptatis illa hieroglyphicon est, docente Valerianô l, 50. ubi Pelopem, quod Veneri simulacrum ex Myrto fecisset, Hippodamiae nuptiis potitum; ipsamque Venerem in iudicio Paridis Myrtô coronatam adstitisse, et proin arbusculam hanc Iunoni Palladique exosam, refert. Unde etiam, cum omnibus aliis germinantibus et florentibus in sacris Bonae Deae uti liceret, Myrtum solam adhibere nefas fuit; Ioh. Rosinus Antiq. Rom. l. 3.c. 26. Cum quoque ovantes Urbem ingrederentur, quando bella nempe aut non rite indicta, neque cum iusto hoste gesta erant. aut cum hostium nomen humile et non idoneum esset, ut servorum piratarumque aut deditione repente factâ, sine pulvere incruentaque victoria obvenisset, quod non Martius is, sed Venereus dpotius triumphus esset, Myrtô coronatos ingredi necesse erat: Soli M. Crasso, bello fugitivorum confecto, cum myrteam coronam aspernaretur, lauro ut concessum, Idem l. 10. c. 28. Sed et hilaritatis indicium erat, ramus Myrti, quem Veteres inter vina alter alteri porrigebant: ut eô circumlatô unusquisque discumbentium ad cantum excitaretur, de quo more late disputat Plut. in Symposiacis. Unde Horatium quoque legimus, ubicumque conviviorum laetitiam celebrat, corona; e Myrto inferri curâsse.Vide Fortun. Licctum de Gemmis annularibus, Schem. 50. et supra, ubi de Madrti Ramo. Nec certe alia arbor certius symbolum laetitiae, qua publice, qua privatim fuit, uti supra vidimus, ubi de corona Myrtea. Unde et in sepulchris eius usus, quod mortui censentur victores humanarum miseriarum. Certe apud Euripidem Electra qucritur sepulchrum Agamemnonis, Patris sui. nullum accepisse, neque libamen, neque ramum myrti, Actu 2.Α᾿γαμέμνονος δὲ τύμβος ἠτιμασμένοςΟ᾿υ πώποτε, οὐ χοὰς, οὐδὲ κλῶνα μυρσίνηςΕ῎λαβε ----De eadem in Nuptiis adhibita, iam dictum aliquid. Addam hîc quod Myrtus et iam apud Hebraeos, Sponsis olim praelata. In ritibus enim illorum nuptialibus coronarum primo vetustissima est in Misna mentiio, quarum usus in ipsa fuit deductione seu nuptiis. His namque ornabantur Sponsi in nuptias; et quidem Sponsi corona erat sive aurea sive argentea, sive ex Sale tosto formata atque sulpure depicta, sive rosea sive myrtea sive oleagina: Sponsae vero corona aurea seu aurata erat, scil. formâ Urbis aureae seu turritâ, qualis Deûm matri vulgo tribuitur. Rami dein Myrti ac palmarum cum cantu Sponsis praeferebantur: frumentu, serebatur sive spargebatur: velaminibus obtegebantur Sponsi etc. E quibus, sub tempus iinvasionis Vespasiani ac Titi, nonnulla exoleverunt. Namque de coronis. Misna, Tit. Sota c. 9. Tempore, quô Vespasianus armis nos aggressus est, interdictae Sponsoru sunt coronae, ut etiam tympana (quorum usus in Choris nuptialibus) atque Titô nos invadente, interdicktae sunt etiam coronae Sponsarum. Nolebant seil. exterorum armis hostilibus opressi, splendidum illum Maiorum in nuptiis celebrandis ritum diutius retineri. Idem de ritu ramorum Myrti ac Palmarum, legitur in Hebraeorum Commentariis, Sepher Iuchasin fol. 102. Myrtum et ramos palmarum Sponsis in pompa Musica non esse praeserendos etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. l. 2. c. 15. Coeterum iungebatur in coronis Myrtus rosae, hyacintho, croco, acantho, liliis, lauro, aliis, uti videre est apud Virgilum Cul. Ovidius eam sisymbriis sociat, Fastor. l. 4. Theocritus lauro et cupresso, in Epigramm. Horatius rori marino, ut vidimus etc. Neque vero parum naturae visum est dare myrto odorem, teneritudinem et pulchritudinem, ob quas dotes in usus praefatos est adhibita: eam insuper soliô robore cumulavit. Unde Virg. Georg. l. 2. v. 64.--- solido Paphiae de robore myrtus.Hinc baculi ex myrto, de quibus Plin. . 15. c. 29. Virgaequoque myrti gestatae manu, viatori prosunt in longo itinere pediti. Eadem hastiliibus electa. Virg. ubi supra, v. 446.Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,At myrtus validis hastilibus ----Et Aen. l. 3. v. 23. ubi tela. quibus Polydorus confixus est, myrtea facit. Constantiuns quoque Caesar l. 11. c. 8. myrtum conficiendis sagittis aptam esse, diserte tradit. Sic Geoponicῶn l. 1. tradit Didymus, urinâ hominis, ovinâ praecipue, irrigatam, ita rectam praecelsamque exire, ut non vasis tantum textilibus, sed iaculis etiam hastisque apta evadat. Porro Pastores e myrto clavis uti solitos, indicat iterum Virg. Aen. l. 7. v. ult. ubi parem adt Camillae, sed spiculo praefixam.---- Lyciam ut gerat ipsa faretramEt pastoralem, praefixâ cuspide, myrtum.Inde pastoralis truncus, apud Stat. Thebaid. l. 4. v. 301.---- hi Paphias myrtos a stirpe recurvant,Et pastorali meditantur proelia trunco, etc.Atque hanc ob causam verisimile est. factum esse, ut corona myrtea symbolum haberetur fortitudinis. Certe e Claudio Saturnino Tertullianus tradit, myrtô milites redimiri solitos, de Cor. milit. Ipse Hercules ramis myrti coronatus, memoratur Euripidi Alcest. Act. 4. et eius imitatione, alii viri fortes, Elect. Act. 4. Alcestis quoque pro viro moritura, votis ad omnes aras factis, eas multis vinxit myrti ramis, apud eundem Act. 1. Sic apud Athenienses, post Persas devictos, Eleutheria legimus instituta, in quorum pompa conspecti sunt currus pleni myrtô et coronamentis, Plut, in Aristide. Imo et in publica laetitia, propter sublatum tyrannum, Tyrannicidas gestâsse gladios myrtô redimitos, in signum victoriae omnikum pulcherrimae, quâ ad libertatem itur, narratur in Fragm. Alc. Unde ad Triumphantes eius usus transiit, apud Romanos, ut supra dictum: Bellicis ita se rebus inseren, uti Plinius ait d. l. Quô pactô, et Myrtum Veneris arborem dixeris, sed non procacis illius, ac libidinosae, verum bellacis, victricis et triumphatricis; cuius nomen cum Marte et Victoria, tropaeis suis, post ingentem de Archelao victoriam, inscripsisse Sulla dicitur Plutarcho in Vita eius etc. Vide plura hanc in rem, apud Carol. Paschalium Cornaxtum l. 8. c. 7. seqq. Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et ex Veter. Plin. l. 15. c. 29. ubi de use baccae eius, apud priscos, locô piperis; de generoso obsonio, inde myrtati nomine insignito; deque ipsa arbore, eiusque multiplici usu varia. Adde, quqe diximus supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.